Rozmiar: 15909 bajtów

- 97 -

1315, Mai 2. Apud Pogalaw.

Dem Kloster wird das Patronat der Kirche zu Würben bei Schweidnitz übertragen.

In nomine domini amen. Pastoralis officii debitum nos inducit, ut religiosam vitam eligentium utilitatibus et comodis pie promotionis studio succurrere debeamus, ut eo ferventius divinis obsequiis sint intenti, quo magis et benignius sua senserint comoda procurari. Ea propter nos Henricus, dei gracia episcopus Wratizlaviensis universis et singulis presentium noticiam habituris volumus esse notum, cluod dilectus nobis in Christo frater dominus Johannes de Wyrbna, decanus noster Wratizlaviensis, necnon dominus Henricus de Wyrbna, noster Wratizlaviensis, canonicus et Stephanus frater eius filii quondam Stephani de Wirbna, pie memorie, fratris nostri, in nostra presentia constituti, ius patronatus, quod in ecclesia parrochiali in Wirbna prope Swidniz noscebantur habere, una nobiscum, religiosis viris . . abbati et conventui monasterii in Kamenz Cysterciensis ordinis nostre Wratizlaviensis dyocesis, propter deum et ob reverenciam matris eius beate Maria virginis liberaliter cotttulerunt ab eisdem . . abbate et fratribus de Kamenz possidendum perpetuo et habendum. Quam quidem collationem et donationem iuris patronatus ecclesie supradicte tam rationabiliter et tam pie sic factam fratribus et monasterio supradictis, predictorum dominorum fratris nostri et nepotum nostrorum votivis intervenientibus instantiis presentis scripti patrocinio duximus roborandam. Cui in evidens rei signum et robur perpetue firmitatis nostrum sigillum duximus appendendum. Datum apud Pogalow. VI. Nonas Maij anno domini M°. CCC°. XV°. presentibus dominis: magistro Arnoldo archidyacono Glogoviensi et Petro Bartholomei canonicis nostris Wratizlaviensibus; fratre Henrico de Henrichow capellano nostro, Henrico de Drogus de sancta Maria Magdalena Wratizlaviensi, Glogoviensi canonico, Tytzcone de Panoviz et Henrico de Swydniz canonicis Opoliensibus; magistro Nycolao, plebano de Panthenow, magistro Jescone de Strelin, et Nycolao de Rychenstad capellanis et notariis curie nostre, Johanne succentore et vicario nostre Wratizlaviensis ecclesie et multis aliis.

Or. Perg. Die in den Noten gegebenen Varianten befinden sich in der unter No. C. folgenden Urkunde. Das S. des Bischofs (der 2. Gattung) mit Rücksiegel in grünem Wachs an grünseidnen Fäden. S. Necrolog a. a. O. S. 313 u. 330. zum 13. Januar u. 23. September.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów